라틴어 문장 검색

Quīntus invītus magistrō pāruit.
퀸투스는 마지못해 선생님께 복종했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus togam virīlem sūmit18)
Sed, ut et hoc inferam, cui ego serviturus sum? Nonne filio regis? Sicut parui patri tuo, sic parebo et tibi ".
그렇다면 제가 누구를 섬겨야 하겠습니까? 그분의 아드님이 아니겠습니까? 제가 부왕을 섬겼듯이 이제는 임금님을 그렇게 모시겠습니다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 16장19)
" Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ", dicit Dominus. " Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ", ait Deus tuus.
모태를 여는 내가 아이를 낳게 할 수 없겠느냐? ─ 주님께서 말씀하신다. ─ 아이를 낳게 하는 내가 나오지 못하게 막겠느냐? ─ 너의 하느님께서 말씀하신다. ─ (불가타 성경, 이사야서, 66장9)
In isto autem ipsi nosmetipsos finem constituimus, quibus satis est si desideria nostra compleamus et voluntati nostrae pareamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:22)
In isto autem ipsi nosmetipsos finem constituimus, quibus satis est si desideria nostra compleamus et voluntati nostrae pareamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:4)
quia luce clarius novi quod docto in amoris doctrina cautior tibi erit in amore processus, tuae prout potero curabo postulationi parere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 서문 4:2)
Quod autem dixi solum servire vobis esse in hac vita regnare, nullam ex hoc credo aliis dominabus iniuriam exoriri [vel fieri], quia aliis subtrahendo servitia vobis nequaquam possem obsequia pretiosa praestare, et aliarum voluntatibus obsequendo vestrum credo protinus desiderium adimpleri, maxime ubi aliis vestra gratia dominabus impendantur obsequia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)
Ad haec verum esse profiteor quod aliarum dominarum voluntatibus obsequendo mihi videntur obsequia exhiberi;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 4:8)
Ille enim amor ab omnibus est eligendus quem obsequendi securitas assiduis facit amplexibus enutriri, immo, quod maius est, qui sine crimine quotidianis potest actibus exerceri.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 12:8)
Est igitur zelotypia vera animi passio, qua vehementer timemus propter amantis voluntatibus obsequendi defectum amoris attenuari substantiam, et inaequalitatis amoris trepidatio ac sine turpi cogitatione de amante concepta suspicio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 13:4)
Credo quidem et est verum bonos omnes ob hoc a Deo in hac vita disponi, ut vestris et aliarum dominarum voluntatibus obsequantur, et lucidissima videtur mihi ratione constare quod homines nil esse possunt nilque de bonitatis valent fonte praelibare, nisi dominarum hoc fecerint suadela commoti.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:1)
Nam quidquid boni faciunt dicuntque viventes, totum mulierum solent laudibus indulgere et eis obsequendo ea perficere, ut earum possint gloriari muneribus, sine quibus nemo posset in hac vita proficere nec aliqua laude dignus haberi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:6)
Sed et necessitatibus quisque tenetur occurrere coamantis et eius cunctis compatiendo laboribus et iustis eius voluntatibus obsequendo.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:5)
Nam etsi tanto carnis ardore vexeris, ut corporis continentia nimis res videatur difficilis, si [merito] mihi volueris consulenti parere, et continentiae carnis sine mora et pudicitiae tibi facilis erit amplexus, et carnis voluptatem sine magna poteris difficultate repellere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 21:3)
Non quod non debeamus amicis dulciter obsequi, et plerumque blandiri;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION